Liber Job*

Caput 4: Versus 16

Stetit quidam.Ibid.Ut incomprehensibilia se novisse judicent, etc., usque ad quia bonum commune specialiter sibi arrogavit.Inhorruerunt pili carnis meae.Ibid.Pili sunt superflua quaelibet humanae corruptionis cogitationes vitae veteris: quas si a mente excludimus, pilos carne incidimus, ut non dolore fatigemur. Unde Moyses:Levitae radant omnes pilos carnis suaeLevit. 14..Haec autem subtilius in nobis conspicimus, cum alta penetramus, unde recte nunc dicitur:Cum spiritus transiret.Cum enim mens vera videt, durius se de superfluis cruciat. Transeunte ergo spiritu, pili pertimescunt, quia ante vim compunctionis superfluae cogitationes fugiunt, quia intima visio animam contra se inflammat; et dum illicita districte resecat, mens latius speculationi inhaeret, et bene figit spiritum qui transibat, nec tamen haec ipsa mora contemplationis vim pietatis plene aperit, unde subdit:Stetit quidam cujus non agnoscebam vultum.Ibid.Quidam non dicitur, etc., usque ad per coaeternam ejus speciem conspicit, subdit:Imago coram oculis me.Imago Patris Filius est, qui dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me.Et vocem quasi aurae lenis audivi.Ibid.Vox aurae, cognitio, etc., usque ad qui ex hoc auditu, didicit.
(* Traductions européennes)